- COMMENDATITIAE Literae seu Eipstolae dicebantur
- COMMENDATITIAE Literae seu Eipstolae dicebanturquae ab Eipscopis dabantur ad alios Episcopos, quibuscumque suae dioeceseos peregrinaturis, ut in sacris synaxibus, tamquam fideles, admitterentur, vel ad munus aliquod sacrum promoverentur, vel ut subsidiis vitaticisque instruerentur, aliasque ob causas. Συςατικαὶ Graecis. Cuiusmodi Literarum formulae atque exempla prostant apud Fortunatum, l. 5. Poem. 19. et l. 10. Poem. 19. in Formulis veterib. apud Bignonium, apud Pithoeum in Glossis ad Iulian. Antecess. alibi. Apud Rainardum Abbatem Cisterciensem, Commendatitiae literae Abbatum, Monachis ad aliam Ecclesiam transire volentibus datae occurrunt, in Institut. c. 11. Epistola vero Commendatitia ab Episcopis, pro Clericis suis, ad Principes et Viros illustres scripta, ut euntibus ac redeuntibus res necessarias iis subministrent, Commendatitius Indiculus dicitur, cuius Formulas binas Lectori exhibet Matculfus, l. 2. formul. 50. et 51. apud eundem Car. du Fresne, in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.